Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 9: Versus 10

Non solum autem illa.Sara habuit promissionem, sed et Rebecca habuit promissionem, habens scilicet duos filiosex uno concubitu Isaac patris nostri.Ex uno concubitu dicit, ne videantur merita parentum differentia in generatis, sed patris, id est institutoris nostri, quem imitemur, si volumus esse filii Dei. Promissio facta Sarae ostendit quod propter genus nullus salvatur. Ista autem promissio facta Rebeccae, ostendit quod propter nullum meritum suum vel parentum aliquis eligutur, sed sola gratia.
(* Traductions européennes)